Rozmiar: 15909 bajtów

CX.

1317. Oktober 1. Reichenbach.

Herzog Bernhard (s. No. CVIII.) bezeugt die Verzichtleistung der Wittwe des Apeczcho Ovis, Utha, rücksichtlich ihrer Ansprüche auf Reichenau.

In nomine domini amen. Nos Bernhardus, dei gracia dux Slezie et dominus de Vurstinberch, ad noticiam presentium et futurorum volumus pervenire, publice profitentes, quod, cum domina Utha, relicta domini Apeczchonis Ovis bone memorie, bona in Rychenowe inpeteret et ea esse suum dotalitium affirmabat, tandem in nostro constituta presentia omni inpeticioni, que ad eadem bona sibi conpetere videbatur, abrenunccians eadem bona in Rychenowe Henrico de Hugewicz filio domini Kyliani ad manus fratrum et monasterii in Kamencz voluntarie resignavit. Idem quoque Henricus, se nostre offerens presencie, viro religioso domino Nycolao abbati in Kamencz nomine fratrum et monasterii ibidem prefata bona in Rychenowe, sicut ea ab ipsa domina Utha susceperat resignavit. In cuius testimonium presentem hanc litteram super eo conscriptam nostro sigillo fecimus diligentius conmuniri. Datum Rychenbach anno domini millesimo trecentesimo decimo septimo Kalendis Octobris presentibus hiis testibus: Rulone Kurdebok, Thammone de Hugewicz, Cunczchone filio domini Hermanni de Rychenbaah, Conrado scolare de Hayn, Nykuscone de Nymcz, Henmanno de Petirswalde, Alberto nostre curie notario et aliis multis.

Or. Perg. Das beschädigte S. des Herzogs an einem Pergamentstreifen.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów